PAPILIONES

Bild von Dieter J Baumgart
Mitglied

ORIS SUBRIDENTIS IN TERRARUM ORBE
APERTISSIMUS OMNIUM EST SERMO

     CUM PAPILIONES CREARENTUR, ACCIDIT UT UNUS EORUM SUPERESSET CUI CORPUS DEESSET. NE ALAE QUIDEM ERANT, NEC ANTEMNAE ALIAEQUE RES HUIUSMODI CUM FRATRIBUS ET SORORIBUS COMMUNES, IN AERE VELUTI FLORIBUS FLUITANTIBUS.

     IPSE VIDERI NON POTUIT.

     PRINCIPIO NESCIEBAT SE AB ALIIS HAUD CERNI ET CUM ALIIS VENTO DUCEBATUR ISQUE IN FLORIBUS RESIDEBAT, QUO COS – SIC COGITABAT – PULCHRIORES SUA PRAESENTIA REDDERET. AT TANDEM ANIMADVERTIT SE A NULLO CONSPICI, INTERDUM IN ALIOS INCURRERE, LICET SOLUMMODO LIBEROS FLORES CURIOSE PETERET. ID ACCIDEBAT, QUIA EUM ALII NON VIDEBANT ET IPSE ID IGNORABAT. TUNC INTELLEXIT SE AB ALIIS MINIME CONSPICI. ID REVERA ANTE DETEGERE POTERAT, CUM SE NON VIDERET IPSE. QUOD TAMEN EUM NON TURBABAT, CUM ID COGITARET: „SUFFICIT UT ALII MEAM PULCHRITUDINEM INSPICIANT, QUAM MIHI CERNERE NON NECESSE EST“.

     AT EO QUOD A NULLO CONSPICI POTERAT, ID EIDEM AEGRITUDINEM AFFEREBAT. QUAPROPTER PER BREVIOREM VIAM AD RERUM CONDITOREM EVOLAVIT, APUD QUEM ACERBISSIME CONQUESTUS EST. IS DIU PAPILIONEM QUI CERNI NON POTERAT CONTUITUS EST ET TANDEM DIXIT: „TUAM QUERELLAM INTELLEGO. SED OPUS AD EXITUM ADDUCTUM EST. NIHIL REAPSE SUPEREST QUOD TIBI DEM. SI TU INSUPER, CORPUS, ALAS, ANTEMNAS OMNIAQUE HABERES, SICUT CETERI, INTERIRE DEBERES. VISNE TU ISTUD?”

     „VOLO“, RESPONDIT ILLE PAPILIO, „SI PER TOTAM VITAM LAETITIAM QUANDAM ALIIS AFFERRE POSSUM, VOLO TANDEM MORI“.

     RERUM FACTOR HIS RESPONSIONIBUS PERCULSUS EST, QUAS PRIMUM PERCEPIT. DIU MULTUMQUE COGITAVIT ET TANDEM DIXIT: „TUIS OPTATIS OCCURRERE VOLO; AB HOMINIBUS POSTHAC CERNERIS, AT INTEREAS NON OPUS ERIT. QUOCIRCA TIBI PROPRIUM CORPUS NON TRIBUO. ACCEDE AD HOMINES IISQUE SUBRISIO ESTO“.

Dieter J Baumgart

Lateinische Übersetzung von Antonius Salvi
                                                     Stiftung Latinitas, Vatikan

Rechtshinweis:
Für diesen Beitrag ist eine unkommerzielle Nutzung erlaubt, alle Rechte verbleiben jedoch beim Autor/bei der Autorin.

Interne Verweise